Index: Latin Vulgate

 

Exodus 1

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40]

1:1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt

1:2 Ruben Symeon Levi Iuda

1:3 Isachar Zabulon et Beniamin

1:4 Dan et Nepthalim Gad et Aser

1:5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

1:6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa

1:7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

1:8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph

1:9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis

1:10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

1:11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

1:12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

1:13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis

1:14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur

1:15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

1:16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

1:17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares

1:18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

1:19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

1:20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

1:21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos

1:22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page