Index: Latin Vulgate

 

Joshua 19

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

19:1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas

19:2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada

19:3 et Asersual Bala et Asem

19:4 et Heltholath Bethul Arma

19:5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa

19:6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum

19:7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum

19:8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas

19:9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

19:10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith

19:11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam

19:12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie

19:13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa

19:14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel

19:15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum

19:16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum

19:17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas

19:18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem

19:19 et Afaraim Seon et Anaarath

19:20 et Rabbith et Cesion Abes

19:21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses

19:22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum

19:23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum

19:24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas

19:25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab

19:26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath

19:27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul

19:28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam

19:29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

19:30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum

19:31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum

19:32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas

19:33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem

19:34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis

19:35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth

19:36 et Edema et Arama Asor

19:37 et Cedes et Edrai Nasor

19:38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum

19:39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum

19:40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima

19:41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis

19:42 Selebin et Ahialon et Iethela

19:43 Helon et Themna et Acron

19:44 Helthecen et Gebthon et Baalath

19:45 Iud et Benebarach et Gethremmon

19:46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen

19:47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui

19:48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum

19:49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui

19:50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea

19:51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page