Index: Latin Vulgate

 

Joshua 21

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

21:1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel

21:2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta

21:3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum

21:4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim

21:5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem

21:6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim

21:7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim

21:8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes

21:9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina

21:10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est

21:11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum

21:12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum

21:13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis

21:14 et Iether et Isthimon

21:15 et Helon Dabir

21:16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus

21:17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee

21:18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor

21:19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis

21:20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio

21:21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer

21:22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor

21:23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon

21:24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor

21:25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae

21:26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus

21:27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas

21:28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth

21:29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor

21:30 de tribu autem Aser Masal et Abdon

21:31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor

21:32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres

21:33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis

21:34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha

21:35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis

21:36 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis]

21:37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis

21:38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim

21:39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo

21:40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae

21:41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea

21:42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt

21:43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page