Index: Latin Vulgate

 

2 Samuel 23

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

23:1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

23:2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam

23:3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

23:4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra

23:5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

23:6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus

23:7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum

23:8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno

23:9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium

23:10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda

23:11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim

23:12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam

23:13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum

23:14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

23:15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam

23:16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino

23:17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

23:18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus

23:19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat

23:20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis

23:21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua

23:22 haec fecit Banaias filius Ioiadae

23:23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto

23:24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem

23:25 Semma de Arari Helica de Arodi

23:26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua

23:27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi

23:28 Selmon Aohites Maharai Netophathites

23:29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin

23:30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas

23:31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi

23:32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan

23:33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites

23:34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites

23:35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi

23:36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi

23:37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

23:38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites

23:39 Urias Hettheus omnes triginta septem

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page