Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 3

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29]

3:1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide

3:2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith

3:3 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua

3:4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem

3:5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel

3:6 Iebaar quoque et Elisama

3:7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie

3:8 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem

3:9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar

3:10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat

3:11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas

3:12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham

3:13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses

3:14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae

3:15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum

3:16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias

3:17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel

3:18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia

3:19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum

3:20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque

3:21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia

3:22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero

3:23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres

3:24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page