Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 10

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29]

10:1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe

10:2 cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul

10:3 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis

10:4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum

10:5 quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est

10:6 interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit

10:7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

10:8 die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe

10:9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis

10:10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon

10:11 hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul

10:12 consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus

10:13 mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit

10:14 nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page