Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 23

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29]

23:1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel

23:2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas

23:3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum

23:4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia

23:5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum

23:6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari

23:7 Gersom Leedan et Semei

23:8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres

23:9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan

23:10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor

23:11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt

23:12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor

23:13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum

23:14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi

23:15 filii Mosi Gersom et Eliezer

23:16 filii Gersom Subuhel primus

23:17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis

23:18 filii Isaar Salumith primus

23:19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus

23:20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus

23:21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis

23:22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum

23:23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres

23:24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra

23:25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum

23:26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum

23:27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra

23:28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini

23:29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram

23:30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam

23:31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino

23:32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page