Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 25

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29]

25:1 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes

25:2 de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem

25:3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum

25:4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth

25:5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres

25:6 universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman

25:7 fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo

25:8 miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus

25:9 egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim

25:10 tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim

25:11 quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim

25:12 quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim

25:13 sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim

25:14 septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim

25:15 octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim

25:16 nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim

25:17 decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim

25:18 undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim

25:19 duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim

25:20 tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim

25:21 quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim

25:22 quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim

25:23 sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim

25:24 septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim

25:25 octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim

25:26 nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim

25:27 vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim

25:28 vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim

25:29 vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim

25:30 vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim

25:31 vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page