Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 27

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29]

27:1 filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant

27:2 primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia

27:3 de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo

27:4 secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium

27:5 dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia

27:6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius

27:7 quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia

27:8 quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia

27:9 sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia

27:10 septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia

27:11 octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia

27:12 nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia

27:13 decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia

27:14 undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia

27:15 duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia

27:16 porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha

27:17 Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc

27:18 Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel

27:19 Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel

27:20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae

27:21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner

27:22 Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel

27:23 noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli

27:24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David

27:25 super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae

27:26 operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub

27:27 vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites

27:28 nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas

27:29 porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli

27:30 super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites

27:31 super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David

27:32 Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis

27:33 Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis

27:34 post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page