Index: Latin Vulgate

 

Ezra 2

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10]

2:1 hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam

2:2 qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel

2:3 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

2:4 filii Sephetia trecenti septuaginta duo

2:5 filii Area septingenti septuaginta quinque

2:6 filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim

2:7 filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor

2:8 filii Zeththua nongenti quadraginta quinque

2:9 filii Zacchai septingenti sexaginta

2:10 filii Bani sescenti quadraginta duo

2:11 filii Bebai sescenti viginti tres

2:12 filii Azgad mille ducenti viginti duo

2:13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex

2:14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex

2:15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor

2:16 filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo

2:17 filii Besai trecenti viginti tres

2:18 filii Iora centum duodecim

2:19 filii Asom ducenti viginti tres

2:20 filii Gebbar nonaginta quinque

2:21 filii Bethleem centum viginti tres

2:22 viri Netupha quinquaginta sex

2:23 viri Anathoth centum viginti octo

2:24 filii Azmaveth quadraginta duo

2:25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres

2:26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus

2:27 viri Machmas centum viginti duo

2:28 viri Bethel et Gai ducenti viginti tres

2:29 filii Nebo quinquaginta duo

2:30 filii Megbis centum quinquaginta sex

2:31 filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

2:32 filii Arim trecenti viginti

2:33 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque

2:34 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

2:35 filii Sennaa tria milia sescenti triginta

2:36 sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres

2:37 filii Emmer mille quinquaginta duo

2:38 filii Phessur mille ducenti quadraginta septem

2:39 filii Arim mille decem et septem

2:40 Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor

2:41 cantores filii Asaph centum viginti octo

2:42 filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem

2:43 Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth

2:44 filii Ceros filii Siaa filii Phadon

2:45 filii Levana filii Agaba filii Accub

2:46 filii Agab filii Selmai filii Anan

2:47 filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia

2:48 filii Rasin filii Nechoda filii Gazem

2:49 filii Aza filii Phasea filii Besee

2:50 filii Asenaa filii Munim filii Nephusim

2:51 filii Becbuc filii Acupha filii Arur

2:52 filii Besluth filii Maida filii Arsa

2:53 filii Bercos filii Sisara filii Thema

2:54 filii Nasia filii Atupha

2:55 filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda

2:56 filii Iala filii Dercon filii Gedel

2:57 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi

2:58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

2:59 et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

2:60 filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo

2:61 et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

2:62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

2:63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus

2:64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta

2:65 exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae

2:66 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque

2:67 cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti

2:68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo

2:69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum

2:70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page