Index: Latin Vulgate

 

Ezra 10

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10]

10:1 sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu

10:2 et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc

10:3 percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat

10:4 surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac

10:5 surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt

10:6 et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant

10:7 et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem

10:8 et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis

10:9 convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis

10:10 et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel

10:11 et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis

10:12 et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat

10:13 verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto

10:14 constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc

10:15 igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos

10:16 feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem

10:17 et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi

10:18 et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia

10:19 et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent

10:20 et de filiis Emmer Anani et Zebedia

10:21 et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias

10:22 et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa

10:23 et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer

10:24 et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri

10:25 et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea

10:26 et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia

10:27 et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza

10:28 et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai

10:29 et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth

10:30 et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse

10:31 et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon

10:32 Beniamin Maloch Samarias

10:33 de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei

10:34 de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel

10:35 Baneas et Badaias Cheiliau

10:36 Vannia Marimuth et Eliasib

10:37 Matthanias Mathanai et Iasi

10:38 et Bani et Bennui Semei

10:39 et Salmias et Nathan et Adaias

10:40 Mechnedabai Sisai Sarai

10:41 Ezrel et Selemau Semeria

10:42 Sellum Amaria Ioseph

10:43 de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page