Index: Latin Vulgate

 

Nehemiah 10

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

10:1 signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias

10:2 Saraias Azarias Hieremias

10:3 Phessur Amaria Melchia

10:4 Attus Sebenia Melluc

10:5 Arem Mermuth Obdias

10:6 Danihel Genton Baruch

10:7 Mosollam Abia Miamin

10:8 Mazia Belga Semaia hii sacerdotes

10:9 porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel

10:10 et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan

10:11 Micha Roob Asebia

10:12 Zacchur Serebia Sabania

10:13 Odia Bani Baninu

10:14 capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani

10:15 Bonni Azgad Bebai

10:16 Adonia Beggoai Adin

10:17 Ater Ezechia Azur

10:18 Odevia Asum Besai

10:19 Ares Anathoth Nebai

10:20 Mecphia Mosollam Azir

10:21 Mesizabel Sadoc Ieddua

10:22 Felthia Anan Ania

10:23 Osee Anania Asub

10:24 Aloes Phaleam Sobec

10:25 Reum Asebna Madsia

10:26 et Haia Hanam Anan

10:27 Melluc Arem Baana

10:28 et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum

10:29 omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius

10:30 et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris

10:31 populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus

10:32 et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri

10:33 ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri

10:34 sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi

10:35 et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini

10:36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri

10:37 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

10:38 erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri

10:39 ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page