Index: Latin Vulgate

 

Nehemiah 11

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

11:1 habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

11:2 benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem

11:3 hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis

11:4 et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares

11:5 Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites

11:6 omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes

11:7 hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia

11:8 et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo

11:9 et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

11:10 et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin

11:11 Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei

11:12 et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae

11:13 et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer

11:14 et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium

11:15 et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni

11:16 et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

11:17 et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun

11:18 omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor

11:19 et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

11:20 et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua

11:21 et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

11:22 et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei

11:23 praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

11:24 et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi

11:25 et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius

11:26 et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth

11:27 et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius

11:28 et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius

11:29 et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth

11:30 Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom

11:31 filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius

11:32 Anathoth Nob Anania

11:33 Asor Rama Getthaim

11:34 Adid Seboim Neballa Loth

11:35 et Ono valle Artificum

11:36 et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page