Index: Latin Vulgate

 

Nehemiah 12

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

12:1 hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra

12:2 Amaria Melluch Attus

12:3 Sechenia Reum Meremuth

12:4 Addo Genthon Abia

12:5 Miamin Madia Belga

12:6 Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia

12:7 Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue

12:8 porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

12:9 et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo

12:10 Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada

12:11 et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa

12:12 in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania

12:13 Ezrae Mosollam Amariae Iohanan

12:14 Milico Ionathan Sebeniae Ioseph

12:15 Arem Edna Maraioth Elci

12:16 Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam

12:17 Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti

12:18 Belgae Sammua Semaiae Ionathan

12:19 Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi

12:20 Sellaiae Celai Amoc Eber

12:21 Elciae Asebia Idaiae Nathanahel

12:22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae

12:23 filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib

12:24 et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem

12:25 Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas

12:26 hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque

12:27 in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

12:28 congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati

12:29 et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

12:30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum

12:31 ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii

12:32 et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda

12:33 et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia

12:34 et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph

12:35 et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

12:36 et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem

12:37 et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

12:38 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae

12:39 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum

12:40 et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis

12:41 et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus

12:42 et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul

12:43 recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

12:44 et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius

12:45 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo

12:46 et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page