Index: Latin Vulgate

 

Job 5

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

5:1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere

5:2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia

5:3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim

5:4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat

5:5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

5:6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor

5:7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum

5:8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum

5:9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

5:10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

5:11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate

5:12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant

5:13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

5:14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie

5:15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem

5:16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum

5:17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes

5:18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

5:19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

5:20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

5:21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit

5:22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis

5:23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi

5:24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis

5:25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae

5:26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

5:27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page