Index: Latin Vulgate

 

Job 7

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

7:1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius

7:2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui

7:3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

7:4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

7:5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est

7:6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

7:7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

7:8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

7:9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

7:10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius

7:11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

7:12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

7:13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

7:14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

7:15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea

7:16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

7:17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

7:18 visitas eum diluculo et subito probas illum

7:19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

7:20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

7:21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page