Index: Latin Vulgate

 

Job 18

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

18:1 respondens autem Baldad Suites dixit

18:2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

18:3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis

18:4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

18:5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

18:6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

18:7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

18:8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

18:9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

18:10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam

18:11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

18:12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius

18:13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors

18:14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

18:15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

18:16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

18:17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis

18:18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

18:19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

18:20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

18:21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page