Index: Latin Vulgate

 

Job 22

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

22:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

22:2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae

22:3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

22:4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

22:5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas

22:6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

22:7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

22:8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

22:9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

22:10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

22:11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

22:12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur

22:13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

22:14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

22:15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

22:16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

22:17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

22:18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

22:19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos

22:20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis

22:21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos

22:22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo

22:23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

22:24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

22:25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi

22:26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam

22:27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

22:28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen

22:29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

22:30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page