Index: Latin Vulgate

 

Job 33

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

33:1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

33:2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

33:3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

33:4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

33:5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

33:6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

33:7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

33:8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi

33:9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

33:10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

33:11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas

33:12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

33:13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

33:14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit

33:15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

33:16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

33:17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

33:18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium

33:19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit

33:20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

33:21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

33:22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

33:23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

33:24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

33:25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

33:26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam

33:27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

33:28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

33:29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

33:30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

33:31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar

33:32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

33:33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page