Index: Latin Vulgate

 

Job 36

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

36:1 addens quoque Heliu haec locutus est

36:2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar

36:3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum

36:4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi

36:5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens

36:6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit

36:7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

36:8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis

36:9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint

36:10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate

36:11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

36:12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia

36:13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint

36:14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos

36:15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius

36:16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine

36:17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies

36:18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te

36:19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine

36:20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis

36:21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam

36:22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus

36:23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem

36:24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri

36:25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul

36:26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis

36:27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum

36:28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper

36:29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum

36:30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet

36:31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus

36:32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat

36:33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page