Index: Latin Vulgate

 

Job 39

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

39:1 numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti

39:2 dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum

39:3 incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt

39:4 separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas

39:5 quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit

39:6 cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis

39:7 contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit

39:8 circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit

39:9 numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum

39:10 numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te

39:11 numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos

39:12 numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget

39:13 pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris

39:14 quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea

39:15 obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant

39:16 duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente

39:17 privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam

39:18 cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius

39:19 numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum

39:20 numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror

39:21 terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis

39:22 contemnit pavorem nec cedit gladio

39:23 super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus

39:24 fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem

39:25 ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus

39:26 numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum

39:27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum

39:28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus

39:29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt

39:30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest

39:31 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob

39:32 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

39:33 respondens autem Iob Domino dixit

39:34 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

39:35 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page