Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 8

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

8:1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam

8:2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans

8:3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

8:4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum

8:5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

8:6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent

8:7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium

8:8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum

8:9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam

8:10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite

8:11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

8:12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

8:13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

8:14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

8:15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt

8:16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

8:17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

8:18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia

8:19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo

8:20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

8:21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam

8:22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio

8:23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret

8:24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

8:25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar

8:26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae

8:27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos

8:28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum

8:29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

8:30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

8:31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum

8:32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

8:33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam

8:34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei

8:35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino

8:36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page