Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 14

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

14:1 sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

14:2 ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via

14:3 in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos

14:4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis

14:5 testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

14:6 quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis

14:7 vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae

14:8 sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

14:9 stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia

14:10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

14:11 domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt

14:12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

14:13 risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat

14:14 viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

14:15 innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

14:16 sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

14:17 inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est

14:18 possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam

14:19 iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum

14:20 etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi

14:21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

14:22 errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona

14:23 in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas

14:24 corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia

14:25 liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

14:26 in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes

14:27 timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis

14:28 in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis

14:29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

14:30 vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

14:31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

14:32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

14:33 in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet

14:34 iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum

14:35 acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page