Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 15

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

15:1 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

15:2 lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

15:3 in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

15:4 lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

15:5 stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet

15:6 domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur

15:7 labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

15:8 victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

15:9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

15:10 doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

15:11 infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

15:12 non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur

15:13 cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus

15:14 cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

15:15 omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium

15:16 melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

15:17 melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio

15:18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

15:19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

15:20 filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

15:21 stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus

15:22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

15:23 laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus

15:24 semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo

15:25 domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae

15:26 abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus

15:27 conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

15:28 mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis

15:29 longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet

15:30 lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa

15:31 auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur

15:32 qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis

15:33 timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page