Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 22

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

22:1 melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona

22:2 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

22:3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

22:4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

22:5 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

22:6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

22:7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

22:8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

22:9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

22:10 eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae

22:11 qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem

22:12 oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui

22:13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

22:14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

22:15 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

22:16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

22:17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam

22:18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis

22:19 ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

22:20 ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia

22:21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

22:22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

22:23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

22:24 noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso

22:25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae

22:26 noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis

22:27 si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo

22:28 ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui

22:29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page