Index: Latin Vulgate

 

Proverbs 26

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31]

26:1 quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

26:2 sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

26:3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

26:4 ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

26:5 responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

26:6 claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum

26:7 quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

26:8 sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

26:9 quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

26:10 iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

26:11 sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

26:12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

26:13 dicit piger leaena in via leo in itineribus

26:14 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

26:15 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

26:16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

26:17 sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius

26:18 sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

26:19 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

26:20 cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt

26:21 sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

26:22 verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

26:23 quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

26:24 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos

26:25 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius

26:26 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio

26:27 qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum

26:28 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page