Index: Latin Vulgate

 

Song of Solomon 1

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8]

1:1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino

1:2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te

1:3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

1:4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

1:5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

1:6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum

1:7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum

1:8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea

1:9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia

1:10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

1:11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum

1:12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur

1:13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi

1:14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum

1:15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus

1:16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page