Index: Latin Vulgate

 

Hosea 7

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14]

7:1 cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris

7:2 et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt

7:3 in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes

7:4 omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum

7:5 dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus

7:6 quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae

7:7 omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

7:8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur

7:9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

7:10 et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his

7:11 et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt

7:12 et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum

7:13 vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

7:14 et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

7:15 et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam

7:16 reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page