Index: Latin Vulgate

 

Hosea 12

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14]

12:1 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat

12:2 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei

12:3 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo

12:4 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

12:5 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius

12:6 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper

12:7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit

12:8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi

12:9 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

12:10 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

12:11 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

12:12 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit

12:13 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est

12:14 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page