Index: Latin Vulgate

 

Amos 3

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9]

3:1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens

3:2 tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras

3:3 numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis

3:4 numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit

3:5 numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit

3:6 si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit

3:7 quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

3:8 leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit

3:9 auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius

3:10 et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis

3:11 propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae

3:12 haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti

3:13 audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum

3:14 quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram

3:15 et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page