Index: Latin Vulgate

 

Jonah 2

[1] [2] [3] [4]

2:1 et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus

2:2 et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis

2:3 et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam

2:4 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

2:5 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum

2:6 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum

2:7 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

2:8 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum

2:9 qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt

2:10 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino

2:11 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page