Index: Latin Vulgate

 

Zechariah 2

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14]

2:1 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum

2:2 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius

2:3 et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius

2:4 et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius

2:5 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

2:6 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus

2:7 o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis

2:8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

2:9 quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

2:10 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

2:11 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

2:12 et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

2:13 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page