Index: Latin Vulgate

 

Matthew 5

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

5:1 videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius

5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens

5:3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum

5:4 beati mites quoniam ipsi possidebunt terram

5:5 beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur

5:6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur

5:7 beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

5:8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt

5:9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur

5:10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum

5:11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

5:12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

5:13 vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus

5:14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita

5:15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt

5:16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

5:17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere

5:18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant

5:19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum

5:20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum

5:21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio

5:22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

5:23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te

5:24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum

5:25 esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris

5:26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem

5:27 audistis quia dictum est antiquis non moechaberis

5:28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

5:29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam

5:30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

5:31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii

5:32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

5:33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua

5:34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

5:35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis

5:36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum

5:37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

5:38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente

5:39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram

5:40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium

5:41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo

5:42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris

5:43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum

5:44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos

5:45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

5:46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt

5:47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt

5:48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page