Index: Latin Vulgate

 

Matthew 7

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

7:1 nolite iudicare ut non iudicemini

7:2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

7:3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides

7:4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo

7:5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

7:6 nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

7:7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

7:8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

7:9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei

7:10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei

7:11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se

7:12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

7:13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam

7:14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

7:15 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus

7:17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit

7:18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere

7:19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

7:20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

7:21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

7:22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus

7:23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

7:24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram

7:25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram

7:26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam

7:27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

7:28 et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius

7:29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page