Index: Latin Vulgate

 

Matthew 9

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

9:1 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam

9:2 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

9:3 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat

9:4 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

9:5 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula

9:6 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

9:7 et surrexit et abiit in domum suam

9:8 videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

9:9 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

9:10 et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius

9:11 et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester

9:12 at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

9:13 euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores

9:14 tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant

9:15 et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt

9:16 nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit

9:17 neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur

9:18 haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet

9:19 et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius

9:20 et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius

9:21 dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero

9:22 at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

9:23 et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem

9:24 dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

9:25 et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella

9:26 et exiit fama haec in universam terram illam

9:27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

9:28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine

9:29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis

9:30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat

9:31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

9:32 egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem

9:33 et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

9:34 Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones

9:35 et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem

9:36 videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

9:37 tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci

9:38 rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page