Index: Latin Vulgate

 

Matthew 24

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

24:1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi

24:2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur

24:3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi

24:4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat

24:5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent

24:6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis

24:7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca

24:8 haec autem omnia initia sunt dolorum

24:9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum

24:10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

24:11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos

24:12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum

24:13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit

24:14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

24:15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

24:16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes

24:17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua

24:18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam

24:19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

24:20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato

24:21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet

24:22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

24:23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere

24:24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

24:25 ecce praedixi vobis

24:26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere

24:27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis

24:28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

24:29 statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur

24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate

24:31 et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum

24:32 ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas

24:33 ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis

24:34 amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant

24:35 caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

24:36 de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus

24:37 sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis

24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe

24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

24:40 tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur

24:41 duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur

24:42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit

24:43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

24:44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

24:45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

24:46 beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem

24:47 amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum

24:48 si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire

24:49 et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis

24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat

24:51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page