Index: Latin Vulgate

 

Matthew 25

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

25:1 tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae

25:2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes

25:3 sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum

25:4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus

25:5 moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt

25:6 media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei

25:7 tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas

25:8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur

25:9 responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis

25:10 dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua

25:11 novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis

25:12 at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

25:13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

25:14 sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua

25:15 et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim

25:16 abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque

25:17 similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo

25:18 qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui

25:19 post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis

25:20 et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum

25:21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui

25:22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum

25:23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

25:24 accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti

25:25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est

25:26 respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi

25:27 oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura

25:28 tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta

25:29 omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo

25:30 et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

25:31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

25:32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

25:33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

25:34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

25:35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

25:36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me

25:37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum

25:38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus

25:39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te

25:40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

25:41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

25:42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum

25:43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me

25:44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi

25:45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis

25:46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page