Index: Latin Vulgate

 

Matthew 26

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

26:1 et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis

26:2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

26:3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas

26:4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

26:5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

26:6 cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi

26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis

26:8 videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec

26:9 potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus

26:10 sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me

26:11 nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis

26:12 mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit

26:13 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius

26:14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum

26:15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos

26:16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet

26:17 prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha

26:18 at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis

26:19 et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha

26:20 vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis

26:21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est

26:22 et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine

26:23 at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet

26:24 Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille

26:25 respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti

26:26 cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum

26:27 et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes

26:28 hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum

26:29 dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei

26:30 et hymno dicto exierunt in montem Oliveti

26:31 tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis

26:32 postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam

26:33 respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor

26:34 ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis

26:35 ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt

26:36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem

26:37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse

26:38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum

26:39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

26:40 et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum

26:41 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma

26:42 iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua

26:43 et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati

26:44 et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens

26:45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum

26:46 surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit

26:47 adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi

26:48 qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum

26:49 et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum

26:50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum

26:51 et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius

26:52 tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt

26:53 an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum

26:54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

26:55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis

26:56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

26:57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant

26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem

26:59 principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent

26:60 et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes

26:61 et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud

26:62 et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur

26:63 Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei

26:64 dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli

26:65 tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam

26:66 quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis

26:67 tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt

26:68 dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit

26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras

26:70 at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis

26:71 exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno

26:72 et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem

26:73 et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit

26:74 tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit

26:75 et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page