Index: Latin Vulgate

 

Mark 7

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

7:1 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis

7:2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt

7:3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum

7:4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum

7:5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem

7:6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

7:7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum

7:8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa

7:9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis

7:10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur

7:11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit

7:12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri

7:13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis

7:14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite

7:15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem

7:16 si quis habet aures audiendi audiat

7:17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam

7:18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare

7:19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas

7:20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem

7:21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia

7:22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

7:23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

7:24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere

7:25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius

7:26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius

7:27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

7:28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum

7:29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua

7:30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse

7:31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos

7:32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum

7:33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius

7:34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire

7:35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte

7:36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant

7:37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page