Index: Latin Vulgate

 

Luke 8

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

8:1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

8:2 et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant

8:3 et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis

8:4 cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem

8:5 exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud

8:6 et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem

8:7 et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud

8:8 et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat

8:9 interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola

8:10 quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant

8:11 est autem haec parabola semen est verbum Dei

8:12 qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant

8:13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt

8:14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum

8:15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

8:16 nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen

8:17 non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat

8:18 videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo

8:19 venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba

8:20 et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre

8:21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt

8:22 factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt

8:23 navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur

8:24 accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas

8:25 dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei

8:26 enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam

8:27 et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis

8:28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas

8:29 praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta

8:30 interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum

8:31 et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent

8:32 erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos

8:33 exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est

8:34 quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas

8:35 exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt

8:36 nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione

8:37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

8:38 et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens

8:39 redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus

8:40 factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum

8:41 et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius

8:42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur

8:43 et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari

8:44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius

8:45 et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit

8:46 et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse

8:47 videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit

8:48 at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

8:49 adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum

8:50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit

8:51 et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae

8:52 flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit

8:53 et deridebant eum scientes quia mortua esset

8:54 ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge

8:55 et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare

8:56 et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page