Index: Latin Vulgate

 

Luke 17

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

17:1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt

17:2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis

17:3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi

17:4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi

17:5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem

17:6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis

17:7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe

17:8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes

17:9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto

17:10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

17:11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam

17:12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe

17:13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri

17:14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt

17:15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum

17:16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus

17:17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt

17:18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena

17:19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

17:20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione

17:21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est

17:22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis

17:23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini

17:24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua

17:25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

17:26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis

17:27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes

17:28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant

17:29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

17:30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur

17:31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro

17:32 memores estote uxoris Loth

17:33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam

17:34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur

17:35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

17:36 respondentes dicunt illi ubi Domine

17:37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page