Index: Latin Vulgate

 

Luke 21

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

21:1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites

21:2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo

21:3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit

21:4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit

21:5 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit

21:6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

21:7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient

21:8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos

21:9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis

21:10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum

21:11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt

21:12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum

21:13 continget autem vobis in testimonium

21:14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis

21:15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

21:16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis

21:17 et eritis odio omnibus propter nomen meum

21:18 et capillus de capite vestro non peribit

21:19 in patientia vestra possidebitis animas vestras

21:20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius

21:21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam

21:22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt

21:23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic

21:24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

21:25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum

21:26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur

21:27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate

21:28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra

21:29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores

21:30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas

21:31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei

21:32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant

21:33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient

21:34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

21:35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae

21:36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

21:37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti

21:38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page