Index: Latin Vulgate

 

Luke 24

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24]

24:1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata

24:2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento

24:3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu

24:4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti

24:5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis

24:6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset

24:7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

24:8 et recordatae sunt verborum eius

24:9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus

24:10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

24:11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

24:12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

24:13 et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

24:14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant

24:15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis

24:16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

24:17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

24:18 et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

24:19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

24:20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

24:21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt

24:22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum

24:23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

24:24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

24:25 et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

24:26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

24:27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

24:28 et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

24:29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

24:30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

24:31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

24:32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

24:33 et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

24:34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

24:35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

24:36 dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

24:37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre

24:38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra

24:39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere

24:40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes

24:41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur

24:42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

24:43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

24:44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

24:45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

24:46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

24:47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

24:48 vos autem estis testes horum

24:49 et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

24:50 eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

24:51 et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum

24:52 et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page