Index: Latin Vulgate

 

John 7

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21]

7:1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere

7:2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia

7:3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis

7:4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo

7:5 neque enim fratres eius credebant in eum

7:6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum

7:7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt

7:8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est

7:9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea

7:10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto

7:11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille

7:12 et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas

7:13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum

7:14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat

7:15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit

7:16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me

7:17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

7:18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est

7:19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem

7:20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere

7:21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini

7:22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem

7:23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato

7:24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

7:25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere

7:26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus

7:27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit

7:28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis

7:29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit

7:30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius

7:31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit

7:32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum

7:33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me

7:34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire

7:35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes

7:36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire

7:37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat

7:38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae

7:39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus

7:40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta

7:41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit

7:42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus

7:43 dissensio itaque facta est in turba propter eum

7:44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus

7:45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum

7:46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo

7:47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis

7:48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis

7:49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt

7:50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis

7:51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat

7:52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit

7:53 et reversi sunt unusquisque in domum suam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page