Index: Latin Vulgate

 

John 9

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21]

9:1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate

9:2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur

9:3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo

9:4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari

9:5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi

9:6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius

9:7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns

9:8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est

9:9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum

9:10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi

9:11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi

9:12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio

9:13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat

9:14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius

9:15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video

9:16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis

9:17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est

9:18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat

9:19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt

9:20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est

9:21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur

9:22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret

9:23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate

9:24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est

9:25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video

9:26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos

9:27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri

9:28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus

9:29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit

9:30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos

9:31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit

9:32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati

9:33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam

9:34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras

9:35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei

9:36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum

9:37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est

9:38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum

9:39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant

9:40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus

9:41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page