Index: Latin Vulgate

 

John 12

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21]

12:1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus

12:2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo

12:3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti

12:4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus

12:5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis

12:6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat

12:7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud

12:8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis

12:9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis

12:10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent

12:11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum

12:12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma

12:13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel

12:14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est

12:15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae

12:16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei

12:17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis

12:18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum

12:19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit

12:20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo

12:21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre

12:22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu

12:23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis

12:24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit

12:25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam

12:26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus

12:27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc

12:28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo

12:29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est

12:30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos

12:31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras

12:32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum

12:33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus

12:34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis

12:35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat

12:36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis

12:37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum

12:38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est

12:39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias

12:40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

12:41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo

12:42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur

12:43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei

12:44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me

12:45 et qui videt me videt eum qui misit me

12:46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat

12:47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum

12:48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die

12:49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar

12:50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page