Index: Latin Vulgate

 

Acts 11

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

11:1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei

11:2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione

11:3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis

11:4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens

11:5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me

11:6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli

11:7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca

11:8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum

11:9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris

11:10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum

11:11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me

11:12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri

11:13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus

11:14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua

11:15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio

11:16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto

11:17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum

11:18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit

11:19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis

11:20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum

11:21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum

11:22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam

11:23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

11:24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino

11:25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam

11:26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani

11:27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam

11:28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio

11:29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus

11:30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page