Index: Latin Vulgate

 

Acts 16

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

16:1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili

16:2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres

16:3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset

16:4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis

16:5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie

16:6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia

16:7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu

16:8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem

16:9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos

16:10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis

16:11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

16:12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes

16:13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant

16:14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo

16:15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos

16:16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando

16:17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis

16:18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

16:19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes

16:20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei

16:21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani

16:22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi

16:23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos

16:24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

16:25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

16:26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt

16:27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos

16:28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus

16:29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae

16:30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam

16:31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua

16:32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius

16:33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo

16:34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo

16:35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos

16:36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace

16:37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

16:38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent

16:39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem

16:40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page