Index: Latin Vulgate

 

Romans 3

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

3:1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis

3:2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

3:3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

3:4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

3:5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

3:6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum

3:7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor

3:8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est

3:9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse

3:10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam

3:11 non est intellegens non est requirens Deum

3:12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

3:13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

3:14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est

3:15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

3:16 contritio et infelicitas in viis eorum

3:17 et viam pacis non cognoverunt

3:18 non est timor Dei ante oculos eorum

3:19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

3:20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

3:21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis

3:22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

3:23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

3:24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

3:25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

3:26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

3:27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei

3:28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

3:29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium

3:30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem

3:31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page