Index: Latin Vulgate

 

Romans 8

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

8:1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

8:2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

8:3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne

8:4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

8:5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt

8:6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax

8:7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

8:8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

8:9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius

8:10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem

8:11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

8:12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus

8:13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

8:14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei

8:15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

8:16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei

8:17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

8:18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis

8:19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat

8:20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem

8:21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei

8:22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

8:23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri

8:24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat

8:25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

8:26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

8:27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis

8:28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

8:29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

8:30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

8:31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

8:32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

8:33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat

8:34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

8:35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius

8:36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis

8:37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

8:38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines

8:39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page